Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 70 Cic. Luc. 72 () >>Cic. Luc. 75

71quoque solebat uti argumento tum cum ei placebat nihil posse percipi, cum quaereret, Dionysius ille Heracleotes utrum conprehendisset certa illa nota qua adsentiri dicitis oportere, illudne quod multos annos tenuisset Zenonique magistro credidisset, honestum quod esset id bonum solum esse, an quod postea defensitavisset, honesti inane nomen esse, voluptatem esse summum bonumqui ex illius commutata sententia dooere vellet nihil ita signari in animis nostris a vero posse quod non eodem modo possit a [Note] falso, is curavit quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset ex eo

-- --

ceteri sumerent. Sed [Note] cum hoc alio loco plura; nunc ad ea quae a te Luculle dicta sunt.

ch. 23

72Et [Note] primum quod initio dixisti videamus quale sit, similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari atque seditiosi solerent claros viros sed tamen populares aliquos nominare. illi cum res <non> bonas [Note] tractent similes bonorum videri volunt; nos autem ea dicimus nobis videri quae vosmet ipsi [Note] nobilissimis philosophis placuisse conceditis. Anaxagoras [Note] [Note] nivem nigram dixit esse. ferres me si ego idem dicerem? tu ne si dubitarem quidem. at quis est? num [Note] hic sophistes (sic enim appellabantur ii qui ostentationis aut quaestus causa philosophantur [Note])? maxima fuit et gravitatis et ingeni gloria. 73Quid loquar de Democrito? quem cum eo conferre possumus non modo ingenii magnitudine sed etiam animi, qui ita sit ausus ordiri 'haec loquor de universis': [Note] nihil excipit de quo non profiteatur, quid enim esse potest extra universa; quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi Chrysippo reliquis inferioris aetatis, qui mihi cum illo collati quintae classis videntur. atque is non hoc dicit quod nos, qui veri esse aliquid non negamus, percipi posse negamus; ille esse verum plane negat [esse]; sensus quidem [Note] non obscuros dicit sed [Note] tenebricosos (sic enim appellat eos). [Note] Is qui hunc maxime est admiratus, Chius Metrodorus initio libri qui est de natura 'nego' inquit 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, ne id ipsum quidem nescire aut scire [Note] nos, nec omnino sitne aliquid an nihil sit'. [Note]



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 70 Cic. Luc. 72 () >>Cic. Luc. 75

Powered by PhiloLogic